Or in questo zorno li fo scritto per collegio a ditto conte respondi a questo ban di Jayza et l'altro di acetar l'oferta, et avisarli la incursion fata a Zara, qual è con danno nostro et dil suo re, et che si mandava munition lì a Spalato qual dovesse custodir.
[1001]Copia di lettere dil bam di Jayza,
scritte a sier Marin Moro conte di Spalato,
mandate poi de qui.
Egregie domine et amice nobis hon. Noverit eadem vestra egregia dominatio nunc ex parte Caesaris turcorum multas diversasque famas advenisse; nam aliqui nobil retulere ut penitus intendat ad castrum Jayzae; alii vero rursum dixere ut ad partes vestras, videlicet Dubrovnich intendat; caeteri quoque et converso narravere ut ad totam Dalmatiam intendat obsedendam. Cum autem nos ignoremus quo ad locorum praedictorum intendat, opinamur ut vestra egregia dominatio aperte sciat quo intendit; ubi sit et quod facturus erat. Quamobrem vestram summe petimus dominationem quatenus eadem dignetur nobis solertius rescribere ubi sit nunc Caesar turcorum, et quo intendat deinde; sit penes mare, quod castrorum in bonis venetorum obsedat vel ne. Ubi si nobis intimaveritis quo intendit, procul dubio credatis dominum nostrum gratiosum dominum regem nobis tantum auxilium facturum una cum victualibus, peditibus et aliis gentibus, ut volente Deo nullum timorem, si etiam ad non obsedendos venerit, habeamus. Igitur huc si intendat ad nos etiam rescribatis, ut nos una cum totis nostris viribus vestri ad subsidium transeamus, quia sine dubio credere velitis, ut regia majestas cum tota christianitate auxilio vobis esse conatur.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Jayza Zara Spalato Jayza Marin Moro Spalato Caesaris Jayzae Dubrovnich Dalmatiam Caesar Deo
|