Noto. In questa matina fo expedito in collegio Francesco Sbroiavacha, va nel campo di franzesi et dirà a boca il tutto, et li fo dato uno signal et ducati 50 da spender, va per la via di Paulo Vitelli, disse restava esso Paulo haver da' fiorentini 42 milia ducati, et li serve per l'honor, et volentiera veria con la Signoria nostra.
Copia di una lettera dil ducha di Milan
scritta a Roma al collegio de' cardinali.
Reverendissimi in Christo patres et domini honorandissimi. Circumferri videbantur quidam sermones quibus dicebatur turcenses copias opera mea [1090] contra venetos irrumpisse, id quod nos, quia vani auctores videbantur, parum curabimus, freti neminem tam parvi usus esse qui ejusmodi verbis fidem haberet. Ad summos autem viros nunc res transisse videtur, cum, acceptis litteris oratoris nostri, intellexerimus hoc quoque sanctitatem domini nostri asserere, et ejus rei venetos auctores apud se affirmare. Itaque, quod ante negligendun videbatur, nunc non mediocriter nos movit, quod enim de nobis minus credi cupiamus quod, cum omni in vita eo semper retulerimus ut religionis veri cultores essemus, nunc cum maumethanis ad inferendum christianis bellum sensisse nos homines arbitrentur. Fatemur quidem venetos, violato foedere quo una juncti eramus, quum gallos trahere in Italiam contra res nostras nisi sint, meritos esse ut quo possemus modo negotium ei facesseremus, ut qui alienis rebus inhiant de suis sollicitos faceremus; sed nobiscum non adeo vicit dolor rationem ut in ulciscenda injuria christianos esse oblivisci vellemus.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Francesco Sbroiavacha Paulo Vitelli Paulo Signoria Milan Roma Christo Italiam
|