Sed jam pro nunc novitates tales vobis referre habemus; quomodo bassą Schander ex Verbosania maximum cumulavit exercitum contra venetorum bona se accipere conatur; ideo sitis cauti, ne per rabidos canes aliquam fraudem paciemini, sed potius vigilatorem exponendo ad tenutam vestram omnimodo protegendam custodem faciatis nos, quos dominationi vestrae comendatos sciatis: nos tam coram domino quam coram regia majestate honorem vestrum augumentare studebimus. Demun valete felicissime. Ex castro nostro Freyt, in vigilia Laurentii martiris anno domini millesimo quadragesimo nonagesimo nono. Hoc autem certissime sciatis, ut exercitus bassą Schander jam paratus est etiam ad bona venetorum se movere intendit.
Franciscus Cherizolo de Corbavia banus de Jayza ac comes perpetus.
Et in quodam chirographo:
Etiam scire dignetur V. d. quod si illustre Dominium Venetiarum pacem cum turcis non ordinet, in brevi subsidium multum habebitis, solum si volueritis, quia omnes reges christianitatis jam ad saevissimos turcos intendunt; quod si cum ipsis pacem non habueritis, multos sciatis et habebitis amicos. Si tamen ut magis sciatis sic custodire vosmetipsos, debeatis novitates autem per latorem praesentium. Ex parte regis Franciae rescribere velitis.
[1221] A tergo. Egregio domino Marino capitaneo Spalatensis domino et amico carissimo. Recevuta. Spalati 16 augusti 1499.
Da poi disnar fo gran consejo. Rimase dil consejo di X ordinario sier Anzolo Trivixam era provedador executor sopra le cosse di mar, per haversi ben portato, et il colega sier Zacharia Dolfin come ho scripto rimase podestą et capitano a Crema.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Schander Verbosania Freyt Laurentii Schander Cherizolo Corbavia Jayza Dominium Venetiarum Franciae Marino Spalatensis Anzolo Trivixam Zacharia Dolfin Crema
|