III. Item, quod datium aquae Padi sit dictae comunitatis pro satisfaciendo ut supra.
IV. Item, quod omnes cives et habitatores Cremonae, et eorum res et bona sint salva.
V. Item, quod omnes terrae, castra et villae, diocesi cremonensi suppositae et supponendae serenissimi Dominio venetorum redintegrentur civitati eique et officialibus civitatis in cunctis obediant, non obstante aliqua separatione vel immunitate concessa vel concedenda, amotis novis detemptoribus, quoniam conveniens est quod membra capiti deserviant; illud quod sequantur.
VI. Item, quod debita contracta per duces Mediolani cum civibus vel civitate Cremonensis, solvantur per praefatam serenissimam Dominationem venetorum creditoribus, et quod pariter omnia credita ducalis camerae usque in praesentem diem sint et esse debeant prefatae serenissimae Dominationis.
VII. Item, quod praefata serenissima Dominatio non possint ullo tempore imponi collectas, taleas, decimas, vel alia onera civitati vel diocesi, et nec [1282] ecclesiasticis nec secularibus, et maxime si contingeret eam Dominationem velle erigere seu reficere muros ac nova vel vetera edificia reparare in civitate vel diocesi cremonensi, et quod tempore belli nemo cogatur invitus militiam exercere tam in terra quam in aqua, et quod milites non possint poni intra lares civium in civitate.
VIII. Item, quod cives civitatis Cremonae gerere debeant potestarias et vicariatus castrorum, terrarum et villarum agri Cremonae subiecti et subiciendi, et quod notariae palatii et mercatorum et quaeunque alia officia civitatis, excepto officio potestariae et capitaneatus cum officialibus suis debitis et necessariis sint et esse debeant comunitatis Cremonae, non obstantibus aliquibus concessionibus, et quod salaria praefactorum capitanei et potestatis cum officialibus suis persolvantur per praefatam serenissimam Dominationem.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Padi Cremonae Dominio Mediolani Cremonensis Dominationem Dominationis Dominatio Dominationem Cremonae Cremonae Cremonae Dominationem
|