XXVI. Item, quod omnes causae terminatae et decisae, tam per principes praeteritos quam eorum consiliarios, non possint amplius revideri, nisi appareant de notoria iniquitate.
XXVII. Item, quod compromissa terminentur de jure et de facto.
XXVIII. Item, quod cremonenses possint habere domum Venetiis pro hospitando, prout habent aliae civitates.
XXIX. Item, quod gabella salis sit praefatae serenissimae Dominationis ad rationem denariorum sex imperialium pro qualibet libra onziarum 12; quod sal manuteneantur ciprianum in civitate et diocesi cremonensi: reliqua autem datia et etiam taxae equorum poenitus sublata et extincta sint et esse intelligantur.
XXX. Item, quod praesentia capitula confirmentur per serenissimum Dominium venetorum.
JO. SFONDRATUS cancellariusmagnificae comunitatis Cremonae.
Responsiones ad capitulaporrecta per oratores comunitatis Cremonae,
per provisores in castris venetorum.
Ad primum. Respondetur quod in nomine Spiritus Sancti et gloriosissimi evangelistae Sancti Marci alacri animo fidelem oblationem eorum accepimus.
Ad 2.m Respondetur quod gratam habentes [1285] omnem comoditatem ipsorum fidelissimorum, fiat ut petitur.
Ad 3.m quod fiat ut petitur, et finita satisfatione de qua in capitulo fit mentio exatio fiat in beneficio camerae illustrissimi Dominii nostri.
Ad 4.m quod fiat ut petitur.
Ad 5.m quod fiat ut petitur, reservata tamen semper auctoritate serenissimo Dominio nostro mittendi ad loca quae sibi videbunt, ultra officiales mittendos a civitate Cremonae, nobiles venetos in illis locis que sibi videbuntur, prout, observatur in territorio brixiensi.
| |
I Diarii
Tomo II - seconda parte
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1879
pagine 1091 |
|
|
Venetiis Dominationis Dominium Cremonae Cremonae Spiritus Sancti Sancti Marci Respondetur Dominii Dominio Cremonae
|