Reverendissimus dominus Carolus, tituli Sancti Viti in Macello, del Final, januensis.
Reverendissimus dominus Sigismumdus, tituli ..., de Gonzaga, mantuanus.
Questi sono alcuni verssi messi in varij lochi di Roma a l'intrada de papa Julio.
Julio II, pontifici maximo, ob libertatem publicam restitutam.
Hinc robur Julii inspicias memorandaque gesta.
Ex animo invicto quid nisi palma venit?
In arco triumphali
Divo Julio II, pontifici maximo, expulsori tyrannorum.
Nocte pluit tota, radiat modo clarus Apollo,
Indulgent Julo tartara tela poli.
Ergo laeta cohors meritis occurre triumphis.
Dum sibi, dum nobis pristina regna parat.
In arcu apud domum reverendissimidomini cardinalis portagallensis.
Gloriosus apparuisti in conspectu Domini,
propterea decorem induit te Dominiis.
Lignum vitae in medio paradisi.
O quam gloriose et quam beaterevertuntur victores de proelio!
Qui, ut corpus ferri, sic estanimus fidei lorica indutus.
[64]Julius II, pontifex maximus, dispersit
superbos mente cordis sui.
In arcu triumphali in Banchi.
In coelum redeas serus, populoque Quirini
Intersis laetus tempora longa beans.
Deseris heu! heu! nos; tete tua Roma reposcit;
Respice nos, et nos sis memor esse tuos.
Nunc hilares, quando mihi: Nunc, ludite! gentes,
Jam licet, et plausu dicere: Victor adest!
Dii tibi dant et tu quacumque mereris, Jule;
Dii mihi dent et tu quae volo, si merui.
Aliud arcu triumphali, ibidem.
Virtuti et gloriae sancti pontificis,
auctoris pacis libertatisque: veni, vidi, vici.
In arcu triumphali ad Sanctum Celsum.
Julio secundo, pontifici maximo,
| |
I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1882
pagine 1294 |
|
|
Carolus Sancti Viti Macello Final Sigismumdus Gonzaga Roma Julio Julii Julio II Apollo Julo Domini Dominiis Banchi Quirini Roma Nunc Victor Jule Sanctum Celsum
|