Verum, sicut accepimus, ipsi de misericordia et benignitate, quam eis exhibuimus, ingrati, et nescientes a velitis et prohibitis abstinere, satagunt intrare in locis circumvicinis eidem civitati; ut, quamvis, prout speramus, non possent devotionem dilectorum filiorum populi dictae civitatis erga nos el romanam Ecclesiam immutare, tamen, ut aliquorum animos, praesertim corum, qui eorum factionis erant, tenerent in suspenso, ex quo possent in eadem civitate tumultus et scandala suscitari. Nos, quibus praecipue cura est civitatem ipsam in pace et tranquillitate conservare, cupientes, quantum cum Deo possumus, salubriter illi providere, motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, omnes et singulos cujuscumque dignitatis et praeminentiae etiam ducalis, principes ac marchiones et comites et eorum ac sanctae romanae Ecclesiae pheudatarios, seu vicarios perpetuos et dominos temporales, nec non communitates civitatum, universitates oppidorum, castrorum, terrarum et aliorum locorum quorumcumque, cuiuscumque conditionis et qualitatis seu praeeminentiae existentes, requirimus, eisque districte inhibemus, ne [66] Johanni Bentivolo, aut eius filiis vel nepotibus ipsorumque sequacibus, a dicta civitate bononiense exulibus, ac nobis et sanctae romanae Ecclesiae rebellibus et excommunicatis, aliquod auxilium, consilium vel favorem praestare praesumant, nec ipsos per eorum loca et dominia transire permittant, ipsosque Johannem Bentivolum aut eius filios vel nepotes ipsorumque sequaces huiusmodi in eorum dominiis, territoriis, castris, villis aut locis infra centesimum milliarium ab ipsa civitate bononiense comprehensis, retinere, aut eis hospicium tradere vel concedere, quomodocumque, sine nostra speciali et expressa licentia praesumant; alioquin, si contrarium fecerint, excommunicationis sententiam incurrant eo ipso, a qua nonnisi a romano pontifice vel legato nostro, seu alio de eius mandato, praeterquam in mortis articulo constituti, et satisfactione praevia, absolutionis beneficium nequeant obtinere.
| |
I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1882
pagine 1294 |
|
|
Ecclesiam Deo Ecclesiae Johanni Bentivolo Ecclesiae Johannem Bentivolum
|