Pagina (153/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nec mirum, quo enim factum est, ut civitas vestra inclytae nationis germanicae plusquam alterius respectum semper habuerit? quod sacro romano imperio semper adhesaerit? quod regum ac imperatorum romanorum honorem et dignitatem aemulari semper studuerit? nisi sapientissimo consilio suo. Quippe germanorum mores et consuetudinem sapienter considerans, quod non a Dite patre se esse progenitos, et propterea omnes divitias in terris tenere, superum aut inferum auxilio conantur et praedicant, quod non levitate animi, in consiliis capiendis et bellis inchoandis sunt mobiles, sed sedibus suis contenti, novis non student imperiis et divitiis non esuriunt alienis, et quibuscum semel amicitiam coierint, eam tenacissime certe observant, ad bella etiam suscipienda tardissimi; ubi vero, iniuria aliorum forte lacessiti, arma et gladium sumpserint, mox ad omnes calamitates perferendas, eorum usque in finem promptus et alacer est animus, pulchramque petunt per vulnera mortem, utpote cum hoste fortiter hilariterque congredientes facile ostendunt sine pernicie cum eis contendere posse neminem. Igitur civitas vestra hoc sapienter intelligens, et quid invicti germani in armis exercitatissimi virtute valerent, semper nationi eorum, ac sacro romano imperio (uti praediximus) adhaesit. Accedit, vestra confessione, [110] quod non est gens ulla aut civitas, cuius vel plura vel maiora in romanum imperium et caput eius argumenta benivolentiae et fidei apparuere; et praesertim apud quam nomen Austriae semper clarissimum, semper religiosum, semper venerabile fuit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Austriae