Aulam ab utraque parte complebat magna procerum et nobilium multitudo, relicto intermedio spatio, qua patebat liber et inoffensus ad regem aditus. Ibi adeuntes legatos nostros rex honorificentissime suscipit, gratissime audit et humanissime ad postulata respondet, omnia cum nostris obsequentissime pacificans; in quibus etiam se quotannis centum quinquaginta cantaria cinnamomi in ea insula excellentissimi nobis pensurum pollicetur, primam illico pensionem persolvens; in quam quidem summam nostri perinde consensere, si gratum id viceregi nostro foret. Confecto sic Taprobanae insulae negotio, nostri inde degressi nonnulla oppida saracenorum maritima in continenti sita expugnavere et igni consumpsere, captatoque simul toto mari magno hostilium navium numero, et in his ingenti preda, infesta et sollicita omnia saracenis reddidere. Qui his gravissimis damnis in ultimam rerum desperationem adducti, tentatam antea frustra segnis belli fortunam rursus tentare coacti, extremas in nostros parant vires, atque ingentem ducentarum magnarum navium multorumque aliorum navigiorum, impositis militum viginti millibus, armant classem, ut navibus suis mereibus onustis, quas secum ferebant, liberum a nostris transitum praeberent, tum ut classem nostram penitus delerent. Quo cognito, nostri plerisque nobilibus ac strenuissimis militibus nostris naves complent et in anchoris, qua hostes venturos existimabant, classem tenent; inde hostium classem in alto conspicati, solvunt naves et sublatis velis et crucis Christi, in qua mundum vicit, vexillis, in eam dirigunt cursum.
| |
I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia 1882
pagine 1294 |
|
|
Taprobanae Christi
|