Pagina (718/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Datum Tridenti, die X maii 1508.
     
      GEORGIUS, episcopus et princeps tridentinus.
      PAULUS DE LIECHTENSTEN, liber in Castro Cornu etc.
      NICOLAUS DE FIRMIANO, baro, magister curiae: etc.
      CYPRIANUS DE SERENTEM, cancellarius etc. et alii deputati.
     
     
      [499]Exemplum litterarum supra scriptarum
      postea per dictum reverendum episcopumad illustrissimum Dominium venetum.
     
      Illustrissime princeps et excelse domine, domine percolende.
      Accepimus litteras illustrissimae dominationis vestrae, datas octava huius mensis, occasione treuguarum responsivas, in quibus, post plurimam narrationem, cujus merita ingredi praesentis nobis temporis esse non videtur, illustrissima dominatio vestra respondet, ut cum primum eadem facta fuerit certior caesaream majestatem ad hoc legitimos et speciales procuratores suos cum sufficienti potestate deputasse, se quoque dispositam esse ad huiusmodi tractationem et conclusionem devenire. Pro cujus certificatione illustrissimae dominationi vestrae significamus, caesaream majestatem una nobiscum magnificis et generosis dominis Paulo de Liethensten, baroni in Castro Cornu, marescalco regiminis in Inspurg, Nicolao domino in Firmiano, serenissimae augustae magistro curiae, Cypriano de Serenten, cancellario etc., Henrico de Khuoring, militiae Sanctae Mariae Virginis fratrum theutonicorum per bayliam Athesis commendatori, Georgio Waltenhoffer, in solidum, plenum mandatum dedisse ac potestatem de treuguis tractare ac concludere, quod ex litteris, quas primi quatuor in hordine nominati, qui hic praesentes sumus veriti, ne litterae nostrae primae redditae fuissent, illustrissimae dominationi vestrae scripsimus, eamdem intellixisse non dubitamus. quarum illustrissima dominatio vestra suos deputare poterit, qui ad confinia de treuguis tractaturi et locum opportunum se conferant, cum quibus et nos officio sumus nostro facturi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Tridenti Castro Cornu Dominium Paulo Liethensten Castro Cornu Inspurg Nicolao Firmiano Cypriano Serenten Henrico Khuoring Sanctae Mariae Virginis Athesis Georgio Waltenhoffer