Pagina (721/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quae vero erga serenissimum bonae memoriae Federicum tertium, observantis animi nostri documenta ediderimus, in recenti adhuc memoria, et pene in ipsis oculis, sunt totius Germaniae et Italiae constituta, eadem erga serenissimum Maximilianum caesarem, ubicumque sese obtulit occasio, praestitimus, et maiora adhuc praestitissemus, ni malivolorum quorumdam obtrectatorum dolis et artibus, non minus dignitati majestatis suae, quam nobis adversantium, id interpellatum fuisset. Desideravit caesarea majestas, ut una secum adversus christianissimum francorum regem arma sumeremus, vel eidem, cum exercitu ad invasionem status ipsius christianissimi regis proficiscenti, transitum per ditionem nostram concedaremus. Id nos facere recusavimus, tum quia inter christianos omnes eosque potissimum, qui et auctoritate et potentia primores sunt, pacem quodam naturali instinctu nostro semper affectavimus, tum vero, quod christianissimae majestati strictissimo amicitiae et foederis vinculo sumus jam pridem colligati, hoc a nobis fieri, salva fide nostra, neque posse, neque debere declaravimus. Attulimus in medium christianorum discrimina, ab eorum contentionibus provenientia; hortati fuimus caesaream majestatem ad ea capessenda, quae supremo ipsius muneri et officio conveniunt, ad beneficium et commodum christianae religionis; nihil denique studii in hac persuasione omissimus. Sed ludibrio quodam fuere habita christiana haec hortamenta et opera nostra, cui nimo conversa est in nos majestas caesarea; oratorem nostrum, quem apud eam honoris gratia tenebamus, turpiter ejecit; scripta et litteras suas famososque libellos contra nos dispergi fecit; demum undique statum nostrum ferro et igni hostiliter invasit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Federicum Germaniae Italiae Maximilianum