Pagina (722/1294)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Toleravimus aliquamdiu et injurias allatas dissimulanter pertulimus; victa est jam tandem nimia patientia nostra, et in propriam defensionem, omni divino et humano jure unicuique permissam, insurgere coacti sumus. Verum enimvero conqueri videtur caesarea majestas, quod et maligni passim disseminant, nos christianissimae majestati francorum conjunctos esse, ut corona imperialis exGermania et a majestate sua caesarea auferatur, ob id sibi aditus intercludi prohiberique, ne Romani ad accipiendam coronam ipsam proficiscatur. Hoc nihil absurdius, nec a veritate remotius excogitare posset. Nulla [502] siquidem unquam in mentem nostram subiit ejusmodi cogitatio. Idem est christianissimae majestatis animus, cujus veritatis nobis exploratissime testimonium et indubiam certitudinem saepius adduximus. Praeterea pro susceptione coronae imperialis et ipsius conservatione in Germania, vires et facultates omnes nostras contra quoscumque, tantum itidem transitum per loca nostra ac honorificentissimum majestati suae obtulimus, si absque armorum strepitu, quiete et pacifice, more serenissimi sui genitoris, proficisci vellet, quod et christiana majestas facere parata erat. Sed irritae fuerunt oblationes omnes, nobisque est motum bellum, quod a fide nostra deficere noluimus, nec amicis et foederatis nostris bellum inferre, cum nunquam alioquin vel minimam tribuerimus causam caesareae majestati, cur jure animum suum a nobis alienum haberet. Proposita postremo fuit a domino Luca de Rainaldis treuguam nobiscum solis; subdiditque is, caesareo nomine, quod si tales indutias inire detrectaremus, quilibet utrinque, ut propriis ejus verbis utamur, fortunam suam experiretur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

I Diarii
Tomo VII
di Marino Sanuto
Editore Visentini Venezia
1882 pagine 1294

   





Romani Germania Luca Rainaldis