Hujus Venerisque circulos epicyclos esse superius memoravi, id est non intra ambitum proprium rotunditatem telluris includere, sed de latere quodam modo circumduci. MARTIANI CAPELLAE, De nuptiis Philologiae et Mercurii, lib. .VIII.
XXXVIII. Hunc (Solem) ut comites consequuntur, alter Veneris, alter Mercurii cursus. CICERONE nel Sogno di Scipione (§ 4). In questo passo alcuni (e fra essi Delambre) han creduto di riconoscere indicato il movimento eliocentrico di Venere e di Mercurio. Per convincersi che le idee di Cicerone su questo punto non differivano da quelle che generalmente correvano a quell'epoca, basterą riferirsi ad un passo del libro II, § 53, De natura Deorum del medesimo scrittore, dove espone l'ordine e le distanze dei pianeti, e dice: infra hunc (Solem) autem stella Mercurii est... infima, est quinque errantium terrae proxima stella Veneris...
XXXIX. ... de sphaerarum ordine pauca dicenda sunt, in quo dissentire a Platone Cicero videri potest: cum hic Solis sphaeram quartam de septem, idest in medio locatam dicat: Plato a Luna sursum secundam... Ciceroni Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit. Plato, AEgyptios omnium philosophiae disciplinarum parentes secutus est, qui ita Solem inter Lunam et Mercurium locatum volunt, ut ratione tamen deprehenderint et edixerint, cur a nonnullis Sol supra Mercurium, supraque Venerem esse credatur... Aegyptiorum solertiam ratio non fugit: quae talis est. Circulus, per quem Sol discurrit, a Mercurii circulo, ut inferior, ambitur: illum quoque superior circulus Veneris includit: atque ita fit, ut hae duae stellae, cum per superiores circulorum suorum vertices currunt, intelligantur supra Solem locatae; cum vero per inferiora commeant circulorum, Sol eis superior aestimetur.
| |
Venerisque Philologiae Mercurii Solem Veneris Mercurii Sogno Scipione Delambre Venere Mercurio Cicerone Deorum Solem Mercurii Veneris Platone Cicero Solis Plato Luna Archimedes Chaldaeorum AEgyptios Solem Lunam Mercurium Sol Mercurium Venerem Sol Mercurii Veneris Solem Sol
|