Pagina (581/604)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quare hanc mini operam sumpsi, ut omnium philosophorum, quos habere possem, libros relegerem, indagaturus, an ne ullus unquam opinatus esset, alios esse motus sphaerarum mundi, quam illi ponerent, qui in scholis mathemata profiterentur. Ac reperi quidem apud Ciceronem primum, Nicetum (sic) sensisse terram moveri. Postea et apud Plutarchum inveni quosdam alios in ea fuisse opinione, cuius verba, ut sint omnibus obvia, placuit hic adscribere". Segue la citazione del nostro Doc. XI, poi continua: "Inde igitur occasione nactus, coepi et ego de terrae mobilitate cogitare. Et quamvis absurda opinio videbatur, tamen quia sciebam aliis ante me hanc concessam libertatem, ut quoslibet fingerent circulos ad demonstrandum phaenomena astrorum, existimavi mihi quoque facile permitti, ut experirer, an posito terrae aliquo motu firmiores demonstrationes, quam illorum essent, inveniri in revolutione orbium coelestium possent. Atque ita ego positis motibus, quos terrae infra in opere tribuo, multa et longa observatione tandem reperi, quod si reliquorum siderum errantium motus ad terrae circulationem conferantur, et supputentur prò cuiusque syderis revolutione, non modo illorum phaenoniena inde sequantur, sed et syderum atque orbium omnium ordines et magnitudines, et coelum ipsum ita connectatur, ut in nulla sui parte possit transponi aliquid, sine reliquarum partium, ac totius universitatis confusione".
      Il passo di Plutarco qui citato da Copernico, e che è il nostro testo XI, lunge dal provare un'analogia fra il sistema di Filolao e quello di Copernico, è anzi uno di quelli che più chiaramente la confutano.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Scritti sulla storia della astronomia antica
Tomo I
di Giovanni Virginio Schiaparelli
pagine 604

   





Ciceronem Nicetum Plutarchum Doc Plutarco Copernico Filolao Copernico