Sta sano.
ELOGIACA OPERJS CENSURA,
QUAFELICITATEM NOMINIS AUSPICATUR
AUTHORID. THOMAS FARDELLA
V. I. D. LITERARIUS MAMERTINAE OFFICINAE FABER,
AC IN ALMO MESSAN. GYMNASIO ORDINARIUSELOQUENTIAE PROFESSOR
Ne, laudum Tibi gratulatus aeternitatem, ingratus menti occurram tuae, librum Tibi gratulor, Sapientum mensam, Echinis, Ostreis, Conchhylijs extructam. Porrum sectile Sutor comedat, Conche, sua tumeat Faba: Sapienti Tu, mixto eruditi salis foedere Echinos, et Conchas sufficis argutas, ut habeat, quid, more maiorum, etiam philosophetur in conuiuijs. Quidquid enim rari Conchae concipiunt, unum hoc conchyliatum parit volumen. Oculatae mentis munimentum, aere perennius corinthiaco, multiplex sub uno ingenio, ingeniorum specimen. Operi sublimitatem addidit sedula Veritatis indagatio. Argumentaris iucunde, tonante blandiris sagitta, quippe et a fulmine serena commendatur dies. Dediscimus, fulgurante coelo, physemata, abortus in Conchis; ad tuae mentis fulgura, Concha non abortit, sed parit. Sic effatum experimur verius, Conchis esse maiorem coeli societatem, quam maris. Quae Tibi solertiae acies? e mari, e coelo magneticus trahis admirandam rerum metamorphosin, naturalem, non poeticam. Iure igitur has inter iconas vivax spiras procreantis icon Dei, dum deperditas rerum formas materiae restituis informi. Ferae illae, quas in alienum procurres exudantis maris evomuit aestus, in vitam revocatae sensilem, Te Deucalionem, sentiunt suum. Non Themidis, sed Palladis consilio, non lampidum duritie, sed rationum constantia demortuam suscitas speciem.
| |
Tibi Tibi Sapientum Echinis Ostreis Conchhylijs Sutor Conche Faba Sapienti Tu Echinos Conchas Conchae Veritatis Conchis Concha Conchis Tibi Te Deucalionem Themidis Palladis
|