Pagina (197/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Verum si testes defuerint, et homicidio se juramento expurgare voluerit, amicus propinquus occisi duello eum potest impetere.
      Si extraneus miles pacifice ad castra accesserit, sedens in palefrido sine scuto et armis, si quis eum laeserit, pacis violator judicabitur. Si autem sedens in dextrario, et habens scutum in collo, lanceam in manu, ad castra accesserit, si quis eum laeserit, pacem non violabit.
      Miles qui mercatorem spoliaverit, dupliciter reddet ablata, et jurabit quod nescivit illum mercatorem. Si servus, tondebitur, et in maxilla comburetur, vel dominus suus reddet pro eo rapinam.
      Quicunque aliquem spoliare Ecclesiam vel forum viderit, prohibere debet; tamen sine lite: si prohibere non potest, reum accusare debet in Curia.
      Nemo aliquam mulierem, haheat in hospitio: qui vero habere praesumpserit, auferetur ei omne suum harnasch, et excommunicatus habebitur, et mulieri nasus abscindetur.
      Nemo impugnabit castrum, quod a Curia defensionem habet.
      Si servus furtum fecerit, et in furto fuerit deprehensus, si prius fur non erat, non ideo suspendetur, sed tondebitur, verberabitur, et in maxilla comburetur, et ejicietur de exercitu, nisi dominus redimat eum cum omni suo harnasch. Si prius fur erat, suspendetur.
      Si servus aliquis culpatus non in furto fuerit deprehensus, sequenti die expurgabit se judicio igniti ferri, vel dominus juramentum pro eo praestabit. Actor vero jurabit, quod aliam ob causam non interpellat eum de furto, nisi quod putat culpabilem.
      Si quis invenerit equum alterius, non tondebit eum, nec ignotum faciet, sed dicet Marscalco, et tenebit non furtive, et imponet ei onus suum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Ecclesiam Curia Curia Marscalco