Pagina (287/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      DEL CARROCCIO
      È bello recare le parole del Sigonio intorno al Carroccio milanese, del Villani intorno a quello di Firenze, e del Campi intorno al Carroccio di Cremona.
      Imp. Conrado II. in Germaniam profecto, Herebertus Archiepiscopus Mediolanensis erectus, magnis delectibus habitis, Ambrosium contra se electum, omnesque ejus fautores bello instituit persequi. Itaque, cum nihil praetermitteret, quod ad maximum gerendum bellum usui esset, vexillum impositum in curru excogitavit, quod Carrocium appellavit. Is fuit currus ingens rotis grandioribus atque axibus firmioribus fultus, purpurea pariter undique veste constratus, in quo contabulatio quadrata turris instar locabatur; in medio vero eximia proceritate malus excitatus erat, multis a fastigio rudentibus ipsi contabulationi ad nautici mali similitudinem alligatus. In summo Crux aurea; infra Crucem antemna magna suspensa, unde vexillum explicabatur, Hunc autem currum excellentis formae boves, candida veste instrati, trahebant. Cura ejus clarissimo et genere et virtute Viro committebatur, qui, ut venerabilior esset, insigni lorica, ense, et aureo balteo, et publico stipendio donabatur; ut munitior, cohorte militum lectissimorum sepiebatur. Cum eo vero aderant etiam Sacerdotes, cum divinae rei causa, tum ut essent, qui letifero vulnere laborantibus Sacra, si opus esset, ritu Christiano subministrarent. Praeterea sex tubicines cum totidem militaribus equis, quibus Civitas tentoria et stipendia procurabat. Cum hoc ergo vexillo, quo quasi ad sacram Aram acie pulsi refugerent, atque inde ferociores in hostes procurrerent, Herebertus primus ad bellum est progressus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Sigonio Carroccio Villani Firenze Campi Carroccio Cremona Germaniam Herebertus Archiepiscopus Mediolanensis Ambrosium Carrocium Crux Crucem Hunc Viro Sacerdotes Sacra Christiano Civitas Aram Herebertus