E quando l'hoste de' Fiorentini si movea, si sponea d'in su l'arco, e poneavisi in su un castello di legname in su un carro, e al suono di quella si guidava l'hoste. Da queste due pompe, del Carroccio e della Campana si reggea la signorile superbia del Popolo vecchio de' nostri antichi nell'hosti. (Lib. VI. cap. 77.)
...... Anno Christi millesimo octogesimo primo Cremonenses Carrocium instituerunt, quodque ejus usum una cum libertate gratia Bertae Augustae ab Henrico IV Imperatore impetrassent, Bertam aut Bertacciolam dixerunt. Carrocium erat currus amplior his atque sublimior, qui communi in usu. Invenere Longobardi, primique omnium, secundum aliquos, Mediolanenses usurparunt. Ornabatur id a quibusdam panno rubro, ab aliis albo; a Cremonensibus vero mixtim rubro et albo; denique pro colore, quo cujusque Civitatis insigne. Sed et seni boves, a quibus trahebatur, simili panno tecti. In medio autem erat antenna cum vexillo sive labaro, praeter crucem rubram, caetera alba; cujusmodi in supplicationibus hodieque nonnullis in locis gestantur: et ab eadem antenna dependuli funes, quos validi robustique juvenes manibus attinebant, inque ejus summo Campana, appellata Nola. Nefas autem educere, nisi publico decreto, nec minus mille quingentis ad custodiam ejus militibus strenuis, et panoplia ac bipennibus egregie munitis. Prope etiam Duces omnes ac militiae Praefecti; at pone tibicines octo, multique ad rem divinam Sacerdotes. Praecipua tamen currus hujus cura dabatur Viro virtute et peritia rei militaris insigni, quoque loci ille statueretur, eo tum jus dici, tum consilium haberi de summa belli solebat.
| |
Fiorentini Carroccio Campana Popolo Lib Christi Cremonenses Carrocium Bertae Augustae Henrico IV Imperatore Bertam Bertacciolam Longobardi Mediolanenses Cremonensibus Civitatis Campana Nola Duces Praefecti Sacerdotes Viro
|