Pagina (293/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Praeterea IV. Nonas ejusdem mensis, Mediolanenses cum omni militia et viribus civitatis ad nos redeuntes, vexilla et universa signa bellica, clavesque civitatis, et Consulatus dignitates Majestati nostrae resignaverunt, refutantes omnia genera armorum, omnemque potestatem, nisi quam cum gratia et permissione nostra possent obtinere. Juraverunt insuper quaecumque eos jurare fecimus, scilicet quod universa mandata nostra bona fide, et sine fraude observarent, et de his omnibus observandis quadringentos obsides meliores et majores de civitate nobis dederunt. Sane ne quid deesse posset ad complementum imperialis gloriae, vel omnimodam deditionem inimicorum, pridie Nonas praedicti mensis universus populus civitatis cum vexillo sancti Ambrosii, quod miro artificio egregiae molis et altitudinis ferebant in Carrocio, quem juga bovum non pauca trahebant, necnon cum universis vexillis suis, eo ordine quo ad bellum procedere solebant, ad Curiam nostram venerunt, non judicium, vel justitiam postulantes, sed quia crucem meruerant, per crucem quam quisque manu gestabat, misericordiam suppliciter implorabant. Ex indultu ergo imperialis clementiae, quae nullum magis quam Imperatorem et Principem decet, universos Mediolanenses vitae munere donavimus, a vinculo Imperialis banni absolvimus, deputatis in exilium patriam concessimus, rebus omnibus et libertate privatis, alodia, quae juste videbantur contraxisse, restituimus, et universa regalia nostra, quae ipsi hactenus per rapinam possederant, fisco nostro applicuimus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Mediolanenses Consulatus Majestati Nonas Ambrosii Carrocio Curiam Imperatorem Principem Mediolanenses Imperialis