Pagina (296/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      EPISTOLA IDilecto amico suo venerabili Episcopo Suessionensi amico suo = In veritate audivimus quod Rollandus quondam Cancellarius, qui propter fideles nostros circa Romam non habet nec invenit ubi caput suum reclinet, periculis maris seipsum cum suis pseudosequacibus commiserit, ut terram Francigenarum intraret, eamque schismaticae pravitatis errore, utpote manifestus Dei et Ecclesiae ac Imperii inimicus, commaculet et spoliet. Ut etiam...... corrodat viginti mille libras et amplius, unde creditoribus suis debita persolvat, quia sub alieno aere valde graviter ipse laborat. Rogantes itaque tuam dilectionem, intimo et pleno affectu monemus, quatenus praedictum schismaticum, nostrum et totius Imperii atrocem inimicum nullo modo recipias, nec recipi ab aliquo permittas, Regique Francorum benefidus consulas, ne ipsum vel aliquem de suis pseudocardinalibus, vel nunciis recipiat. Tantum enim ac tale odium inter nostrum imperium et suum regnum exinde possit oriri, quod non de facili compescere possemus aut sedare.
      EPISTOLA IIFridericus Dei gratia Romanoram Imperator et semper Augustus dilecto suo .... Archiepiscopo gratiam suam et omne bonum .... Inter innumeras et tumescentes procellas, quibus jamdiu navicula Beati Petri quassata, et inter pressuras diversas, quibus Sancta Dei Ecclesia frequenter afflicta et tribulata est, tandem verus ille mediator Dei et hominum Christus Deus, qui Ecclesiam suam velut unicam sponsam proprio caractere sui pretiosi sanguinis insignivit et redemit, consolationis gratiam, quam ascendens in coelum repromisit, inquiens: Non relinquam vos orphanos, ecce ego vobiscum sum ec. ec. evidentibus et manifestis declarat indiciis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Episcopo Suessionensi Rollandus Cancellarius Romam Francigenarum Ecclesiae Imperii Imperii Regique Francorum Romanoram Imperator Augustus Beati Petri Sancta Dei Ecclesia Christus Deus Ecclesiam