Pagina (297/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ipse enim, sicut stella matutina in medio nebulae oriens, solita pietate Ecclesiam suam in tribulatione respexit, et vergens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Per illa siquidem controversia, quae inter nos et Regem Francorum pro schismate Romanae Ecclesiae jamdiu agitabatur, aspirante ...... gratia, qui facit habitare unanimes in domo Domini, mediantibus hinc inde legatis, tandem pari voluntate, et unanimi consensu inter nos convenit, quod nos videlicet una cum Archiepiscopis, Episcopis et Patribus Orthodoxis, ac viris religiosis, baronibus et universis utriusque Regni Principibus IV. Kalendas Septembris, in die videlicet Decollationis S>. Joannis Baptistae super fluvium Saonam in Episcopatu Bisuntino Concilium Generale pariter celebraturi sumus. In quo Rex Francorum dilectus consaguineus tam cum universis Archiepiscopis suis, Episcopis, et cum omnibus Regni sui principibus, et tota Gallicana Ecclesia, B. Patrem nostrum Dominum Papam Victorem, sicut per Sacramenta, et firmissimas securitates praeordinatum est, in Apostolicum et Universalem Sanctae Dei Ecclesiae Pontificem recipient et debitam ei exhibebit reverentiam. Verum quia hoc negotium tam arduum atque salubre et ita necessarium, ubi de reconciliatione Sanctae Dei Ecclesiae et totius christianitatis in comune agitur, sine tuae discretionis, caeterorumque Principum, ac Christi Fidelium praesentia consumari nec debet nec potest; exoramus te et monemus, ea fide, qua debes Imperio et Sanctae Dei Ecclesiae, et animae tuae, quatenus omni occasione summota, cum sapientioribus et magis idoneis et literatis personis tui Episcopatus apud Bisuntinum IV. die ante praedictum terminum familiariter more Curiae nobis occurras ad Concilium nobiscum processurus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Ecclesiam Regem Francorum Romanae Ecclesiae Domini Archiepiscopis Episcopis Patribus Orthodoxis Regni Principibus IV Septembris Decollationis S S. Joannis Baptistae Saonam Episcopatu Bisuntino Concilium Generale Rex Francorum Archiepiscopis Episcopis Regni Gallicana Ecclesia Patrem Dominum Papam Victorem Sacramenta Apostolicum Universalem Sanctae Dei Ecclesiae Pontificem Sanctae Dei Ecclesiae Principum Christi Fidelium Imperio Sanctae Dei Ecclesiae Episcopatus Bisuntinum IV Curiae Concilium