Et quoniam ..... candela non nocet, milites tui, quos tecum adduces, in armis et clypeis sint muniti. Insuper tentoria deferas, quae propter domorum raritatem necessariae sunt. Ibi enim per gratiam Dei totum negotium Domini Papae Victoris ad gloriam Dei et ad pacem et unitatem Sanctae Ecclesiae, et omnimodum honorem Imperii honesto fine terminabitur.
EPISTOLA IIIFridericus Dei gratia Romanorum Imperator potentissimus a Deo coronatus, magnus et pacificus, inclitus, victor ac triumphator semper Augustus dilecto consaguineo suo Ludovico eadem gratia Francorum Regi glorioso salutem et intimae dilectionis sinceritatem. Postquam divina clementia, per quam reges regnant et legum conditores justa decernunt ad Romani Imperii Nos sublimavit gloriam, et ex pacis abundantia, quam mundus dare non potest, feliciter regnandi nobis concessit tempora, desiderio desideravimus faciem tuam videre, et familiaritatis tuae perfrui dulcissima allocutione. Sed praepedientibus magnis ac multimodis valde dilatati Imperii nostri negotiis, quod pia mente concepimus, effectui mancipare non potuimus. Quia vero per legatos tuos, et per epistolam tuam hoc ipsum aeque te optare cognovimus et credimus, non modice gaudemus, sperantes in eo, qui dat salutem Regibus, quod ex nostra salutifera allocutione universo Orbi pacis et tranquillitatis non modicum, et Ecclesiis Dei emergendi, respirandi, multiplicandi praebeatur incrementum. Sed quod voluntatis bonae benignum desiderium hinc inde nondum compleri potuit, nec tuae tarditati nec nostrae videtur imputandum recessioni.
| |
Domini Papae Victoris Sanctae Ecclesiae Imperii Romanorum Imperator Deo Augustus Ludovico Francorum Regi Romani Imperii Nos Imperii Regibus Orbi Ecclesiis Dei
|