Nunc autem quoniam in procinctu Italiae expeditionis jam sumus, et Principes Imperii nostri ad eamdem unanimiter intendunt, quo in loco, quo tempore convenire, et colloqui possimus incertum habemus; nisi forte completa expeditione, vita comes fuerit, super hoc cum Principibus nostris diligentissime ordinabimus. Volumus etiam ut quod tu de nobis, nos de te sperare semper possimus. Vera enim amicitia numquam fallit.
EPISTOLA IVFridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus dilecto consaguineo suo L. illustri Francorum Regi salutem et sincerae dilectionis affectum. Litteras et Legatum tuae nobilitatis, qua debuimus alacritate suscepimus, benigne imperiales aures accomodantes his, quae a sinceritate tua nobis nunciata sunt. Placet igitur sublimitati nostrae, ut inter nos, tamquam consaguineos, et inter cognata Regna nostra, deterso totius rancoris nebulo, sincerae dilectionis splendor refulgeat, et faedus amicitiae, quod facit utraque unum indissolubilem semper conservet amorem. Sane quaecumque necessaria sunt ad conservandam inter nos mutuae dilectionis integritatem cum dilecto consaguineo nostro fideli tuo Comite Trecarum .......... et plenarie ordinavimus, et sicut condictum est, inviolabiliter observare curabimus. Datum Papiae post destructionem Mediolani II. Kalendas Junii.
EPISTOLA VFridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus dilecto suo E. venerabili Lugdunensi Archiepiscopo et Primati Galliarum gratiam suam et omne bonum. Imperialis nostrae sollicitudinis propositum, quod Lugdunensem Ecclesiam ac civitatem a diuturnis laboribus suis exuere et in antiquae dignitatis suae statum reformare decrevimus, pro tua fideli ergo nos devotione in pectore nostro incessanter vigilat, quoadusque, Deo opitulante, debitum sortiatur effectum.
| |
Italiae Principes Imperii Principibus Romanorum Imperator Augustus Francorum Regi Legatum Regna Comite Trecarum Papiae Mediolani II Junii Romanorum Imperator Augustus Lugdunensi Archiepiscopo Primati Galliarum Lugdunensem Ecclesiam Deo
|