Pagina (302/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      (Morena Histor. Rerum Laudens. S. R. I. Vol. VI. pag. 1127.)
      ...... Sed cum Imperator in Alemaniam profectus esset, ibique causa legendi exercitus moraretur, Procuratores illi, quos Imperator in Longobardia, ut supra diximus, dimiserat, non solum jus, rationesque Imperatoris, de quibus solummodo exactis, nullum malum nec scandalum accidisset, neque Longobardi inde moesti fuissent, exigebant, sed etiam plus de septem tamen, quam Imperatori jure deberetur, ab omnibus injuste excutiebant, ac in tantum Episcopos, Marchiones, Comites, Civitatum etiam Consules, Capitaneos, omnesque fere alios Longobardos tam magnos, quam parvos opprimebant, quoniam ipsi tum pro amore, tum etiam pro Imperatoris timore ab eis se defendere nolebant, quod ipsi Lombardi sine maximo personarum, et rerum incommodo atque obbrobrio nullo modo sustinere poterant, et maxime Mediolanenses, quibus de omnium terrarum suarum fructibus, non nisi solummodo tertium de tertio relinquebant, atque item Cremenses, quibus omnium terrarum suarum tertium, ac si ipsi domini eorum fuissent, penitus omnino auferebant. Praeterea per omnem focum tam bonorum ac nobilium civium in villa seu castris manentium, quam villanorum seu rusticorum, tres solidos veteris vel Imperialis moneta per unumquemque annum solvere ipsos nobiles ac rusticos compellebant. Insuper etiam pro unoquoque Molendino, qui in aquis navigalibus maxinabant a dominis ipsorum Molendinorum, quicunque forent, viginti et quatuor denarios veteres exigebant a dominis autem Molendinorum in aliis aquis maxinantium tres solidos veteris monetae accipiebant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Morena Histor Laudens Vol Imperator Alemaniam Procuratores Imperator Longobardia Imperatoris Longobardi Imperatori Episcopos Marchiones Comites Civitatum Consules Capitaneos Longobardos Imperatoris Lombardi Mediolanenses Cremenses Imperialis Molendino Molendinorum Molendinorum