Pagina (353/398)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et si cum mea parabola vel mei Missi, Societas jam dicta fecerit concordiam cum Imperatore Federico, vel ejus filio, et Imperator vel ejus filius vel sua pars ruperit Societati conventionem, ego pro omnibus suprascriptis tenebor juramento. Et haec omnia praedicta bona fide attendam sine fraude usque ad quinquaginta annos continuos. Et si quid additum vel diminutum fuerit communi consilio Domini Ducis et Rectorum Societatis suprascriptae vel majoris partis, dato in Consilio credentiae illarum Civitatum, salvo Capitulo Imperatoris Constantinopolitani, sicut supra legitur, attendam. Et filios meos, qui sunt in aetate quatuordecim annorum, infra duos menses, postquam eos cognovero esse in praedicta aetate, et tot de meis, et tales, et quot et quales placuerit Rectoribus Societatis, factam jurare omnia praedicta et attendere.
      DOCUMENTO CALTRO GIURAMENTO
      (Idem ibidem pagin. 266.)
      Ego juro, quod adjuvabo Venetias, et Veronam, et Castrum, suburbia, et Vincentiam, et Patuam, Trivixium, Ferrariam, et Brixiam, Bergamum, Cremonam, Mediolanum, Laudum, Placentiam, Parmam, Mutinam, Bononiam, et omnes homines, et omnia Loca, quaecumque fuerint in hac Concordia, cum his praedictis auctoritatibus et ceteris, qui in concordia fecerint nobiscum hoc sacramentum, contra omnem hominem, quicumque nobiscum facere voluerint guerram aut malum, contra quod velit nos plus facere quam facimus a tempore Henrici Regis usque ad introitum Imperatoris Friderici. Et non ero proditor alicujus suprascriptorum Locorum, vel alterius, qui nobiscum fuerint in hac concordia.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia della Lega Lombarda
di Luigi Tosti
Tipi di Monte Cassino
1848 pagine 398

   





Missi Societas Imperatore Federico Imperator Societati Domini Ducis Rectorum Societatis Consilio Civitatum Capitulo Imperatoris Constantinopolitani Rectoribus Societatis Venetias Veronam Castrum Vincentiam Patuam Trivixium Ferrariam Brixiam Bergamum Cremonam Mediolanum Laudum Placentiam Parmam Mutinam Bononiam Loca Concordia Henrici Regis Imperatoris Friderici Locorum