Et si scivero aliquam personam, quae velit hoc facere, vel si quis me de hoc interpellavit, quamcitius potero in communi concione vel Consilio manifestabo. Et si qua gens venerit supra aliquam suprascriptarum Civitatum vel hominum, et ibi damnum advenerit, nos illud damnum reficiemus, aut per concordiam, aut sicut illi jactaverint per libram hoc damnum, scilicet in equis aut in armis, si per commune Consilium cujuscumque Civitatis aliquam Civitatum, vel Castrum proeliabunt, et inde damnum advenerit, similiter reficiemus. Praeterea si amodo de inimicis aliqui capti fuerint ab his Civitatibus, aut ab aliis, quae erunt nobiscum in concordia, et de nostris ab inimicis capti fuerint, similiter cambientur sine contrarietate, bona fide. Studiose non offendam personas vel res eorum, qui hoc sacramentum fecerint, exceptis hominibus meae Civitatis. Et si fecero infra triginta dies, postquam mihi requisitum fuerit sigillo illius Civitatis, caput causae restituam, nisi parabola illius, qui damnum passus fuerit, vel Rectoris illius Civitatis remanserit. Et praeceptum et praecepta omnia, quae Rectores meae Civitatis mihi fecerint, et dis....... sacramenti super attendam his negotiis sine fraude, nisi remanserit parabola alicujus Rectoris meae Civitatis, et nisi fuerint pecunia corrupti, vel timore suarum personarum, vel propter captionem hoc fecerint. Vel si aliquid suprascriptorum acciderit vel si exierit de sua administratione, ego ero operator eligendi alios infra quindecim dies, et eorum praecepta attendam.
| |
Consilio Civitatum Consilium Civitatis Civitatum Castrum Civitatibus Civitatis Civitatis Rectoris Civitatis Rectores Civitatis Rectoris Civitatis
|