Similiter neque pacem, neque concordiam, aut guerram recredutam aut treguam faciam sine communi consensu et consilio suprascriptorum Locorum, et adjuvabo omnes homines, qui fecerint hoc sacramentum, contra omnem hominem, qui hac occasione voluerit eos offendere. Et jurare faciam omnes homines masculos mecum habitantes, XIV annos habentes usque ad LXV infra mensem, postquam juratum habuero, exceptis Clericis, Commissis, Asideratis, Caecis. Et haec omnia a proxima Pascha ventura usque ad annos viginti. Non fraudulenter dimittam, quin totum adimpleam bona fide, sine fraude, et malo ingenio, et quae praedicta sunt, omnia observabo Civitati praedictae. Et omnes, qui fuerint secum in concordia hac, exceptis Veneticis, qui ita debent juvare scilicet sum navibus usque in Brendam et usque in Civitate Nova, si opus fuerit, et usque in Mestrem et Baledello, et per mare et per Padum, et per alias aquas dulces, ubi possunt sine fraude. Similiter et tu non teneris venire mecum per aquam in aliqua parte sine tua voluntate, si nos juvabimus Venetiis, sicut circumdat antiquus Fluvius, et usque Lacuetum et usque Liquentia. Praeterea si aliquid havere aliunde advenerit, aut ab Imperatore Constantinopolitano, aut a Rege Siciliae, salvo nobis Veneticis hoc, quod nos Marchianis dedimus, et eo dispendio salvo quod fecimus in legatione praedicti Imperatoris aut Regis pro hac re bona fide omnia partiemur, et sine fraude erimus studiosi operari omnia ad communem voluntatem. Et quidquid Rectores praedictorum Locorum vel aliorum, qui nobiscum fuerint in hac concordia omnium vel majoris partis, addiderint vel minuerint, vel si de aliqua re concordaverint, bona fide et sine fraude observabo.
| |
Locorum Clericis Commissis Asideratis Caecis Pascha Civitati Veneticis Brendam Civitate Nova Mestrem Baledello Padum Venetiis Fluvius Lacuetum Liquentia Imperatore Constantinopolitano Rege Siciliae Veneticis Marchianis Imperatoris Regis Rectores Locorum
|