Pagina (290/1182)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et ideo prĉdictus dominus Ubertus de Vialata, Potestas Mediolani, et isti Consiliarii, et Secretarii, et Sapientes, data eis licentia, et fortia, et auctoritate a Consilio quadringentorum, et trecentorum, et centum novo et veteri, sicut dicebant, reformato, inscriptum in libro Comunis Mediolani fatiendi infrascriptam obligationem et omnia infrascripta, promiserunt namque et gaudiam dederunt, et omnia eorum bona et bona Comunis Mediolani pignori obligaverunt, quilibet eorum in solidum, dicto domino Arderico de Sorexina archipresbytero de Modoetia, recipienti suo nomine, et nomine Ecclesiĉ, et totius Capituli de Modoetia, et singulorum Canonicorum dictĉ Ecclesiĉ, quod exigent, reddent, et dabunt absque aliqua diminutione, libere et absolute, hinc ad natale proximum, isto domino Archipresbytero et Canonicis seu Capitulo suprascriptum calicem aureum cum gemmis et lapidibus preciosis ornatum, omnibus eorum et Comunis Mediolani dampnis et expensis, istorum Archipresbyteri, et Canonicorum et Ecclesiĉ. Et renuntiaverunt exceptioni non accepti calicis, et omni alii exceptioni, qua se tueri aliquo modo possent, et defendere, et maxime quod non possent dicere se obligatos esse pro Comuni seu pro rebus Comunis, sed ita teneantur ut conveniri possint in solidum etiam finito et deposito eorum offitio et fortia et auctoritate, ac si prĉdicta omnia in propria cujuslibet eorum proprietate pervenissent. Et renuntiaverunt beneficio novĉ constitutionis et epistolĉ Divi Adriani et omni alio auxilio quo aliquo modo se tueri possent, usus et legis et statuti et ordinamenti facti vel quod a modo possit fieri vel fieret.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia di Milano
di Pietro Verri
pagine 1182

   





Ubertus Vialata Potestas Mediolani Consiliarii Secretarii Sapientes Consilio Comunis Mediolani Comunis Mediolani Arderico Sorexina Modoetia Ecclesiĉ Capituli Modoetia Canonicorum Ecclesiĉ Archipresbytero Canonicis Capitulo Comunis Mediolani Archipresbyteri Canonicorum Ecclesiĉ Comuni Comunis Divi Adriani