Pagina (387/412)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Et inprimis quod iam dicti Illustrissimi Laurentius de Medicis et Magdalena de Bolonia cumprimum contrahent matrimonium per verba de presenti vel per procuratores specialiter fundatos.
      Item quod dicta Illustrissima domina Magdalena de Bolonia, que est sui iuris et suorum bonorum domina, constituet et donabit nomine dotis, pro dote et ob causam dotis, dicto suo futuro sponso omnia sua immobilia, cuiuscunque qualitatis existant et in quocunque loco sita sint.
      Item et quia dicta bona sunt communia inter iam dictam Illustrissimam dominam Magdalenam et Illustrissimos ducem Albanie et consortem suam, quiquidem Albanie dux et sua consors asserunt, tam ratione consuetudinum patriarum in quibus dicta bona sita sunt quam testamenti bone memorie Illustrissimi quondam Johannis comitis Alvernie dictarum Illustrissimarum dominarum patris, aliqua praecipua in dictis bonis habere, idcirco, ne super divisione dictorum bonorum lis aut controversia oriatur inter iamdictas sorores et earum consortes, conventum fuit quod Christianissimus Rex erit (si placuerit Regie Maiestati sue) arbiter dictarum controversiarum.
      Item sua bona mobilia tradentur iam dicto Illustrissimo Duci suo futuro sponso legaliter estimata et per inventarium, et matrimonio soluto illa restituentur [38v] predicte future sponse in eo statu in quo erant tempore traditionis aut dicta illorum estimatio si supervixerit, et, ea predecedente, liberis procreatis ex dicto matrimonio et, illis defficientibus, heredibus dicte domine Magdalene.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Scritti storici e politici
di Francesco Vettori
pagine 412

   





Illustrissimi Laurentius Medicis Magdalena Bolonia Illustrissima Magdalena Bolonia Illustrissimam Magdalenam Illustrissimos Albanie Albanie Illustrissimi Johannis Alvernie Illustrissimarum Christianissimus Rex Regie Maiestati Illustrissimo Duci Magdalene