La prima delle quattro ch'avevano da fissarsi sopra i quattro archi della cappella, contiene le lodi:
Qui oculis hunc tumulum inanem spectas - rem mente inanem cogita - namque inter regię fortunae delicias fluxae voluptatis fuga - in fastigio muliebris dignitatis sui ad imam usque conditionem demissio - inter generis humani mortales cultus aeternarum rerum diligentia - quae - Helionora augusta defuncta - ubique in terris iacent - heic - supremis honoribus cumulantur.
La seconda spiega la grandezza della perdita:
Si digni in terris reges - qui exemplis magis quam legibus - populorum ac gentium corruptos emendant mores - et rebuspp. civilem conservant felicitatem - Helionora - ut augusti coniugii sorte ita virtute - foemina in orbe terrarum vere primaria - quae uxor materque cęsarum - vitę sanctimonia imperii christiani beatitudini - pro muliebri parte quamplurimum contulit - animitus eheu dolenda optimo cuique iactura!
La terza desta il dolore:
Qui summam - ex Carolo caesare principe optimo - capitis voluptatem - cives - ex Helionora eius augusta matre defuncta - aeque tantum capiatis dolorem - quae felici foecunditate - quod erat optandum - ex Austria domo vobis principem dedit - et raris ac praeclaris regiarum virtutum exemplis - quod erat maxime optandum - vobis optimum dedit.
La quarta ed ultima porge la consolazione:
Cum lachrymis - nuncupate conceptissima vota - cives - ut - helionorae - recepta coelo mens - qualem ex se dedit Leopoldo - talem ex Elisabetha augusta Carolo imp.
| |
Carolo Helionora Austria Leopoldo Elisabetha Carolo
|