Pagina (92/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Duae sunt metropoles in Hibernia, septentrionalium Hiberniencium, australium Caselensium, de qua36 ortus fuit vir quidam, Tundalus nomine, nobilis genere, crudelis actione, forma corporis egregius, fortitudine robustus, de salute animae nichil sollicitus. Graviter ferebat si quis ei vel breviter de salute animae loqueretur; Ecclesiam negligebat; pauperes Christi nec videre volebat; scurris et joculatoribus pro vana gloria distribuebat quitquit habebat. Hic cum multos haberet amicos et sodales, inter eos habebat unum qui cummilitonis debito trium equortim debitor erat. Hic cum statutum prestolaret terminum, transacto tempore, illum convenit. Qui cum bene receptus ab eo tribus noctibus, cepit tractare de ceteris rebus. Cui cum ille responderet, se modo ad manum non habere quod petebat, iratus recedebat. Debitor autem illum mitigare cupiens, rogavit eum, ut priusquam recederet, secum cibum sumeret. Resedit, et securi deposita quam in manu tenebat, cibum sumere cum illo cepit. Statimque percussus invisibiliter, manum quam extenderat replicare non potuit ad os suum. Et clamare cepit terribiliter, suamque securim, quam deposuerat, uxori socii commendavit dicens: Custodi meam securim, quia ego morior. Statimque corruit corpus eius exanime, ac si numquam animam habuisset. Assunt omnia signa mortis, occurrit familia, tollitur cibus, exclamant armigeri, plorant hospites; corpus extenditur, pulsantur signa, occurrit clerus, miratur populus, totaque civitas subita boni militis morte turbatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Hibernia Hiberniencium Caselensium Tundalus Ecclesiam Christi Custodi