Ad hora decima in quarta feria usque in eandem horam in Sabbato mortuus sic jacuit. Calor tamen modicus in sinistra parte pectoris a diligenter palpantibus senciebatur, et ideo eum subterrare noluerant. Post haec resumpsit spiritum, et debili flatu quasi per unius horae spatium respirare cepit. Interrogatus si vellet conmunicare, innuit sibi afferri Corpus Domini. Quod cum sumpsisset et vinum bibuisset, cepit in graciarum accione Deum laudare et dicere: O Deus, major est misericordia tua quam iniquitas mea, licet magna sit nimis. Quantas ostendisti michi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abissis terrae iterum reduxisti me. Quod cum dixisset, statim sub testimonio omnia quae habebat dispersit et dedit pauperibus, et se signo crucis signari praecepit, et pristinam vitam funditus se relicturum novit. Et cuncta quae viderat, et passus fuerat narravit dicens.
II.
De aspectu Demonum et Angeli qui deduxit eum.
Quum anima mea corpus exueret, et illud mortuum esse cognosceret, reatus sui consciencia cepit formidare, et quid faceret nesciebat. Timebat quidem, sed quid timeret ignorabat. Volebat ad corpus redire, sed intrare non poterat; foras exire, sed ubique pertimescebat. Igitur flens et plorans et tremebunda, et quid ageret nesciebat, et in nullo confidens, nisi in misericordia Dei. Tandem vidit ad se venientem tantam immundorum spirituum multitudinem, ut non solum totam domum et atrium domus, sed eciam vicos et plateas civitatis implerent. Et circumdantes miseram animam dixerunt: Cantemus huic misere anime debitum mortis canticum, quia filia mortis est et cibus ignis inextinguibilis, amica tenebrarum et lucis inimica.
| |
Sabbato Corpus Domini Deum O Deus Demonum Angeli Cantemus
|