Pagina (94/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et conversi ad eam stridebant dentibus in ipsam, et ungulis propriis pre furore nimio genas teterrimas laniabant dicentes: Ecce, misera, populus quem elegisti, cum quibus arsura intrabis in Inferno. Nutrix scandali, amatrix discordiae, quid et nos amamus? Quare non superbis modo, quare non fornicaris, quare non adulteraris? Ubi est vanitas tua et vana leticia? Ubi risus immoderatus, ubi fortitudo tua qua plurimis insultabas? Quare modo non innuis oculis, non teris pede, non digito loqueris, non pravo corde machinaris malum, sicut tacere solebas in levitatibus et letacitatibus tuis? Cum haec et similia dicerent, vidit a longe venientem, quasi stellam lucidissimam, in quam statim infatigabiles fixit intuitus, sperans se aliquod solatium per eam precepturum. Erat autem Angelus ejus, qui cum appropinquasset, proprio eam salutavit nomine, dicens: Ave, Tundale, quid agis? Videns autem ille speciosum juvenem nimis et audiens se proprio nomine salutatum, pre timore simul et gaudio sic respondit: Heu! domine pater, circumdederunt me dolores inferni, preoccupaverunt me laquei mortis. Cui Angelus: Modo me vocas dominum et patrem, quem semper tecum habebas, et nunquam tali nomine dignum me judicabas. At ille: Domine, ubi unquam te vidi aut ubi unquam dulcissimam vocem team audivi? Ad quod Angelus: Ego semper te sequebar a nativitate tua quocumque ibas, et nunquam consiliis meis acquiescere volebas. Et extendens manum in unum immundorum spirituum, qui prae ceteris ei maledicens insultabat: Ecce, inquit, ille, cujus voluntati et consilio obtemperabas.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Ecce Inferno Angelus Ave Tundale Heu Angelus Modo Domine Angelus Ecce