Sed aderit tibi igitur secura et leta, quia pacieris pauca de multis quae merueras. Sequere me, et quecumque tibi monstravero, memoriae tu tene, quia iterum ad corpus reverteris. Tunc illa, ultra modum perterrita, relicto corpore suo supra quod steterat, accessit propius. Demones haec audientes, et mala quae minabantur se non posse inferre videntes, blasphemaverunt Deum, injustum esse dicentes, quia non reddebat sicut promiserat unicuique secundum opera sua. Et post haec in semetipsos insurrexerunt, et plagis quibuscumque poterant se mutuo percuciebant, et nimio fetore relicto, cum ingenti tristicia et indignacione recesserunt.
Angelus autem precedens, dixit ad animam: Sequere me. At illa respondit: Heu! domine mi, si precesseris, isti retro me capient, et eternis ignibus me tradent. Ad quam Angelus: Ne timeas, quia plures nobiscum sunt, quam cum illis; si Deus pro nobis, quis contra nos? Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retribucionem peccatorum videbis. His dictis, profecti sunt.
III.
De valle horribili et ponte angusto.
Quumque longius simul pergerent, nullumque praeter splendorem Angeli lumen haberent, venerunt ad vallem terribilem et tenebrosam valde, et opertam mortis caligine. Erat autem profunda et carbonibus ardentibus plena; operculum ferreum habens, spissitudinis sex cubitorum, quod ardore nimio ipsos carbones superabat ardentes, cujus fetor omnes quas hucusque passa fuerat anima tribulaciones superabat.
| |
Deum Sequere Heu Angelus Deus Angeli
|