Pagina (96/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Super illam laminam sedebat multitudo miserarum animarum, illic cremabantur, donec admodum cremii in sartagine liquescerent. Et quod erat gravius, per predictam laminam colabantur, sicut colari solet cera per pannum, et iterum in carbonibus ignis ardentibus cibus renovabantur ad tormentum. Hec erat poena patricidarum, fratricidarum, homicidarum, vel facto vel consensu. Sed post hanc poenam, inquit Angelus, ducentur ad majores. Tu autem, quamvis homicida sis, modo tamen istam non patieris.
      Post haec venerunt ad montem mire magnitudinis, et horroris magni, et vaste solitudinis, qui transeuntibus angustum valde praebebat iter. Ex una parte illius montis erat ignis putridus, sulphureus et tenebrosus; ex altera parte nix glatialis et ventus horribilis. Erat mons ille tortoribus plenus, qui furcas habebant ferreas ignitas, et tridentes acutissimos, quibus jugulabant animas, transire volentes trahebant ad poenas, et per vices de nive et grandine mittebant eas in ignem, et e converso. Haec est, inquit Angelus, poena insidiatorum et perfidorum. Post haec anima illa prae timore pedetentim, Angelum sequens, venit ad vallem profundam et putridam nimis et tenebrosam, cujus profunditatem ipsa quidem anima videre non poterat. Sonitum tamen sulphurei fluminis et ululatum pacientium in eo audiebat: fumus vero de sulphure et de cadaveribus inde surgebat fetidus, qui superabat omnes poenas quas prius viderat. Ibi erat tabula longissima, de uno monte in alium montem porrecta, in modum pontis supra vallem extensa, que mille passus habebat in longitudine, in latitudine pedem unum; quem pontem nemo, nisi electus, transire poterat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelus Angelus Angelum