De hoc ponte vidit illa anima multos cadere, et unum solum presbiterum illesum pertransire, qui erat peregrinus, portans palmam, et indutus sclavinia, et primus ante intrepidus pertransibat. Angelus autem, timentem consolans animam, dixit: Ne timeas; ab hac siquidem poena liberaberis, sed aliam pacieris. Et precedens tenuit eam, et ultra pontem duxit illesam, dicens: Hec est, inquit, vallis horribilis, et poena superborum.
IV.
De bestia monstruosa et terribili.
Pretereunte autem Angelo, profecti sunt per viam tenebrosam et tortuosam et difficilem valde. Et cum multum laborarent in eundo per tenebras, vidit anima a longe bestiam incredibili magnitudine et horrore intolerabilem, quae major erat omnibus montibus quos prius viderat. Oculi ejus quasi colles igniti; os ejus valde patens et apertum, videbatur posse capere novem milia hominum armatorum. Habebat autem in ore suo duos paratos gigantes, versis capitibus valde incompositos, quorum unus habebat caput rursum ad superiores dentes prefate bestie et pedes deorsum ad inferiores, alius vero e converso. Et erant quasi columpne in ore ejus, quae os illud in similitudinem trium portarum dividebant. Flamma inextinguibilis ex ore suo exibat, quae in tres partes dividebatur, et contra ipsam flammam animae dampnandae intrare cogebantur. Fetor quoque incompatibilis ex ore ipso exibat, et planctus multitudinis de ventre ejus, per idem os audiebatur. Intus enim erant multa milia virorum ac mulierum dura tormenta luentium, ante cujus os etiam immundorum spirituum multitudo, animas cogentium intrare stabat, eas antequam intrarent, multis plagis et verberibus affligentes.
| |
Hec Angelo
|