Pagina (98/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cumque anima Tundali diu aspexisset tam horribile monstrum, nimis exterrita, dixit ad Angelum: Domine, quare illuc appropinquas? Ad quam Angelus: Iter nostrum aliter explere non possumus; hoc tormentum vitare non possunt nec electi . Hec bestia vocatur Achorons, et devorat omnes avaros. De hac scriptum est: Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in ore ejus. Hii vero, qui in ore et inter dentes apparent contrapositi, gigantes sunt, et suis temporibus in secta sua, nulli tamen fideles sunt. Et cum dixisset Angelus accedens propius, antecedebat animam et stetit ante bestiam. Anima vero, licet nolens, sequebatur. Et cum simul starent ante bestiam, Angelus disparuit, et anima misera sola remansit. Demones autem circumdederunt eam ut canes rabidi, et flagellatam traxerunt secum in ventrem bestiae. Quanta vero ibi anima passa fuit, vultus ejus et morum conversio postea iudicavit. Passa est ibi morsus et lacerationes canum, ursorum, leonum, serpentium, et animalium aliorum innumerabilium, incognitorum et monstruosorum ferocitatem, et demonum ictus. Ardorem ignis, asperitatem frigoris, fetorem sulphuris, caliginem oculorum, fluxum lacrimarum ardencium, stridorem dentium, copiam tribulacionum. Ibi se misera anima de preteritis accusabat, et pre nimia tristicia et desperacione genas proprias lacerabat. Et cum se putaret ibi eternaliter dampnatam, nescio quo ordine extra bestiam se esse sentit. Et cum longius a bestia jaceret debilis aperiens oculos, proprie illum vidit qui antecedebat Angelum lucis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Tundali Angelum Domine Angelus Iter Achorons Absorbebit Jordanis Angelus Angelus Angelum