Cumque Tundalus ostenderet pedes suos, diceretque quod amplius ire non posset, respondit Angelus: Meminisse enim debes, quia veloces fuerunt pedes tui ad effundendum sanguinem, et ideo contricio et infelicitates in viis tuis. Et tangens eum, sanavit eum, et sic processerunt. Et cum diceret Tundalus: Domine, quo imus modo? Respondit Angelus: Quidam tortor teterrimus nostrum expectat adventum, cujus hospicium non possum preterire. Quod hospicium plenum est hospitibus; sed hospes ille adhuc alios hospites ad supplicium desiderat invenire.
VI.
De furno flammivomo.
Cumque irent per loca tenebrosa et arida, apparuit eis domus aperta maxima, quasi quidam mons arduus, pre nimia magnitudine rotunda quasi furnus; flamma inde exibat, quae per mille passas animas, quas invenire poterat, comburebat. Quod videns Tundalus, dixit ad Angelum: Ecce appropinquamus ad portas mortis. Quis me miserum liberabit? Cui Angelus: Ab ista quidem exteriori flamma liberaberis, sed ipsam domum unde procedit intrabis. Et cum propius accederunt, viderunt carnifices cum securibus et cultris bisacutis et dolabris et terebris et falcibus et forcipibus acutissimis et validis, et fossoriis et ceteris instrumentis, quibus animas excoriare, decollare vel scindere vel truncare poterant, in medio flammarum stantes, et sub manibus eorum multitudinem animarum haec omnia sustinentium. Quod videns Tundalus dixit ad Angelum: Obsecro, Domine, si placet ab hoc solo me libera supplitio, et ceteris, quae post hoc occurrerint, me tradi concedo.
| |
Tundalus Angelus Meminisse Tundalus Domine Angelus Quidam Tundalus Angelum Ecce Angelus Tundalus Angelum Obsecro Domine
|