Cui Angelus: Hoc est majus supplitium omnibus quae hactenus vidisti; sed adhuc videbis unum majus: Intra istud supplitium, quia canes rabidi te expectant. Tundalus autem tremens, et pre angustia deficiens rogabat ne intraret; sed non profecit. Demones autem videntes eum sibi concessum, circumdederunt eum, et magnis conviciis exprobrantes eum, supradictis instrumentis in frusta39 discerpserunt. Dominus hujus domus dicebatur Phistrinus, in qua erat gemitus et tristicia, fletus et stridor dencium, lentus ignis extrinsecus, et intrinsecus vastum incendium. Aviditas cibi inexprimibilis ibi erat, nec sanari poterat nimietas gule, verenda loca doloribus cruciabantur permaximis, pudenda ipsa putredine corrupta videbantur scaturire vermibus. Et in ipsa verenda virorum ac mulierum, non solum secularium, sed eciam religiosorum, dire quedam intrabant bestie, ibique anima Tundali se juste pati talia fatebatur.
Sed quando Deo placuit, nesciens quo ordine; se extra tormenta esse cognovit. Sedebat autem in tenebris et in umbra mortis. Et videns Angelum suum dixit: Heu! Domine mi, ubi est quod audivimus: Misericordia Domini plena est terra? Respondit Angelus: Hec sententia multos decipit. Deus enim, licet sit misericors, est tamen justus; multa vindicat, sed plura condonat. Tu juste passus es, quicquid passus es. Sed tunc gracias ages, quando videbis quot tormenta per misericordiam Dei evaseris. Si Deus cuncta dimitteret, cur homo justus esset? Et si supplicia non pertimesceret, quare peccare timeret, vel a voluptatibus suis se averteret?
| |
Angelus Hoc Intra Phistrinus Tundali Deo Angelum Heu Misericordia Domini Angelus Hec Deus
|