Pagina (103/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et quid opus esset ut confessi poeniterent, si Deum non timerent? Peccatoribus in corpore penitenciam non agentibus, misericorditer adeo parcitur, sed tamen pro suis meritis puniuntur. Justis quoque pro suis excessibus temporale commodum in corpore degentibus juste tollitur; sed bona eis sine fine mansura misericorditer cum Angelis reservantur. Multa mala opera condonat Deus, nullum tamen opus bonum ab eo irremuneratum relinquitur. Nemo enim liber est a peccato; nec etiam infans unius horae. Multi tamen liberantur a poena, ut eos non tangat umbra mortis. Ideo autem justi, qui penas non patiuntur post mortem, ad videndum tamen illas ducuntur, ut visis tormentis, a quibus per Dei gratiam liberantur, magis inardescant in amorem Dei et in laudem Creatoris sui. Sicut e contrario, anime eternis suppliciis digne, prius ducuntur ad Sanctorum gloriam, ut visis praemiis quae sponte deseruerunt, magis postea doleant. Nullum enim tam grave supplitium est, quam a Dei et Sanctorum consortio sequestrari. Ideo ille presbiter, quem primum pontem secure transire vidisti, ductus est ad supplitium ut, visis penis, ardentius laudet Illum, qui vocavit eum ad gloriam suam. Nam fidelis servus et prudens inventus est, et ideo accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed quoniam nondum omnia mala vidimus, properemus.
      VII.
      De bestia alata et stagno congelato.
      Recedente ergo Angelo, vidit Tundalus bestiam ceteris, quas antea viderat, longe dissimilem, duos pedes et duos alas habentem, collum longissimum, et rostrum ferreum, et ungulas ferreas, de cujus ore flamma inextinguibilis eruebat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Deum Angelis Deus Creatoris Sanctorum Sanctorum Illum Deus Angelo Tundalus