Sedebat autem hec bestia super stagnum glatie condensum, et devorabat animas, que in ventre ejus per supplitia redigebantur ad nichilum, et iterum pariebat eas in stagnum glacie congelatum, ibique renovabantur ad tormentum. Impregnabantur vero omnes animae, tam virorum quam mulierum, quae descendebant in stagnum, et ita gravide prestolabantur tempus ad partum. Intus autem mordebantur in visceribus, more viperino, a prole concepta, sicque vegetabantur miseri in unda frigida mortui maris glacie concreta. Cumque tempus esset ut parerent, clamantes replebant inferos ululatibus, et sic serpentes pariebant. Pariebant autem non solum femine, sed eciam viri; et hoc non per membra, quae natura costituit tali officio conveniencia, verum per brachia simul et pectora. Exibantque erumpentes per cuncta membra bestie habentes capita ardencia et rostra ferrea acutissima, quibus ipsa unde exibant corpora dilaniabant. In caudis autem suis habebant eedem bestie multos aculeos qui, quasi hami retro retorti, ipsas a quibus exibant animas pungebant. Bestie autem ille volentes exire, cum caudas suas non possent secum trahere, in ipsa corpora unde exibant rostra sua ardencia et ferrea retorquere non cessabant, donec ea usque ad nervos et usque ad ossa arida consumerent. Et sic simul conclamantes stridor glacierum inundancium, et ululatus animarum sustinencium talem penam, et mugitus bestiarum exeuncium ab eis perveniebant ad coelum. Erant enim in omnibus diversis membris et digitis diversarum bestiarum capita, quae ipsa membra mordebant usque ad nervos scilicet et ossa.
| |
|