Habebant autem linguas acutissimas in modum aspidis, quae totum palatum et etiam arterias consumebant usque pulmones. Verenda quoque ipsa virorum ac mulierum erant in similitudine serpentium, qui inferiores partes ventris lacerabant, et ipsa viscera inde studebant abstrahere. Tunc ait Angelus: Hec est poena monachorum, canonicorum, sanctimonialium, ceterorumque ecclesiasticorum, qui mentiri Deo per tonsuram et habitum noscuntur, qui linguas suas exacuerunt sicut serpentes, et membra sua non cohibuerunt ab immundis operibus. Hanc poenam substinebunt qui immoderata luxuria se polluunt; et ideo istam sustinere te oportet. His dictis rapuerunt eam demones cum impetu, et dederunt eam bestie devorandam. Cum autem, post praedicta tormenta, esset in partu viperarum, affuit ei Angelus lucis, et tangens eum sanavit, et se sequi precepit. Preter fulgorem autem Angeli nullum lumen habebant. Pergebantque per loca terribilia et multo precedentibus, diriora, via valde angusta et quasi de cacumine altissimi montis tendente in precipicium. Quanto autem plus descendebat illa anima, tanto minus reditum ad vitam sperabat.
VIII.
De valle fabrorum.
Dixit autem Tundalus ad Angelum: Domine, quo imus? Respondit Angelus: Hec via ducit ad mortem. Et anima: Quid est ergo quod scriptum est: Lata et spaciosa est via que ducit ad mortem, et multi intrant per eam, cum neminem praeter nos hic videamus? Respondit Angelus: Non de hac via dictum est hoc, sed de impudica, et illicita et seculari vita que ducit ad illam.
| |
Angelus Hec Deo Angelus Angeli Tundalus Angelum Domine Angelus Hec Quid Lata Angelus
|