Euntes autem longius et ultra modum laborantes, venerunt in vallem fabrorum, ibique viderunt fabricas, in quibus maximus audiebatur luctus. Tunc ait Angelus: Tortor iste vocatur Vulcanus, per cujus ingenium corruerunt plurimi, et ab ipso cruciantur. Domine, inquit anima, si debeo pati ejus supplicium? Debes, ait. Quo dicto, praecedebat eam; illa autem plorans sequebatur eum. Et ecce tortores cum ignitis. forcipibus, Angelo sancto nichil dicente, ceperunt eam, et projecerunt in caminum ignis ardentem. Et sic sufflantes follibus, sicut solet ferrum in fornace examinari, ita examinabant eam, donec ad nichilum redigerentur anime que ibi paciebantur. Cumque ita liquefierent ut nichil aliud nisi aqua appareret, jugulabantur tridentibus ferreis, et posite super incudinem percuciebantur malleis, donec vicene vel tricene vel centene in unam massam redigerentur, et tamen, quod est gravius, nec sic perirent. Desiderabant enim mortem, et rinvenire non poterant. Loquebantur autem tortores ad invicem, dicentes: Numquid sufficit? Et alii in alia fabrica respondebant: Proicite nobis ut videamus si sufficiat. Et proiciebant, et alii capiebant eas in forcipibus ferreis, antequam terram tangerent. Et sicut primi, ita et ipsi eas ignibus tradebant. Et ita miseri, modo huc, modo illuc proiciebantur, et ubique comburebantur, donec simul pelles et carnes et nervi et ossa in favillam redigerentur, et flamma ignis, post multas passiones. Affuit Tundalo advocatus suus, et apprehendens eum de medio faville, dixit: Quomodo vales?
| |
Angelus Tortor Vulcanus Angelo Numquid Proicite Tundalo Quomodo
|