Qui puteus putridam flamme et fumi emittebat columpnam, que columpna extendebatur usque ad coelos. Et in ipsa columpna erat multitudo animarum maxima et demonum, more favillarum cum flamma ascendentium, et ad nichilum redacte iterum cadebant cum demonibus in fornacem usque in profundum. Quo viso, anima Tundali volebat se retro retrahere, sed non valebat pedes a terra levare. Et dum hoc sepius temptaret, sed tamen facere non posset, nimio furore repleta in semetipsam exarsit, et genas suas anguibus lacerans clamavit: Ve michi! Quare non morior? Que me decipit demencia? Audientes demones hec, qui cum flamma ascendebant, circumdederunt eam cum instrumentis; quibus animas ad tormenta rapiebant, dicentes: O misera anima, penis et cruciatibus digne, unde huc venisti? Nil adhuc experta es, adhuc videbis dignum operibus tuis tormentum, de quo non exire poteris, nec in eo perire, sed semper in cruciatu vivens, ardebis sine refrigerio, sine lumine, sine consolatione, sine omni auxilio; nullam deinceps misericordiam sperare poteris. Appropinquasti enim usque ad portas mortis, et infernis inferioribus sine mora presentaberis. Qui te huc adduxit, ipse decepit te, liberet te si potest de manibus nostris; non videbis eum amplius. Et ad invicem loquebantur: Quid amplius moramur? Trahamus eam, et demus eam Lucifero devorandam. Et sic arma vibrantes, minabantur illi mortem aeternam. Ipsi autem immundi spiritus erant nigri sicut carbones, oculi eorum sicut lampades igne ardentes, dentes vero eorum nive candidiores; caudas habebant ut scorpiones, ungues ferreos, acutas alas ut vultures.
| |
Tundali Quid Lucifero
|