Pagina (109/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Interea affuit Angelus Domini, qui fugatis spiritibus tenebrarum, consolatus est ream suam40, dicens: Gaude et letare, filia lucis, quia misericordiam et non juditium consequeris. Poenas quidem magnas videbis, sed eas non patieris. Veni ergo: et ostendam tibi pessimum humani generis inimicum. Et precedens ad portas inferi dixit: Veni et vide. Scito tamen quod nullum lumen hiis qui hic deportantur lucet, sed tu poteris eos videre et ipsi non videbunt te.
      X.
      De principe tenebrarum et sociis ejus.
      Appropinquans autem anima vidit principem tenebrarum, et profundum inferni. Quae autem et qualia ibi vident inaudita tormenta, si centum capita et in unoquoque capite centum linguas haberet, enarrare nullo modo posset. Ibi visus est princeps demonum, qui magnitudine praecellebat omnes bestias, quas ipse Tundalus antea viderat; cujus quantitati corporis ipsa que viderat anima nichil sciebat comparare. Erat illa bestia nigerrima sicut corvus, formam habens humani corporis a pedibus usque ad capud, excepto quod plurimas habebat manus; habebat etiam et caudam; habebat enim non minus mille manus; habebatque in longitudine quasi centum cubitos, in grassitudine vero decem. Unaqueque manus digitos vicenos habebat, et digiti ejus habebant in longitudine centenas palmas, grassitudine vero denas; habebant ungues lanceis multum grassiores, et longiores, et ipsos ferreos. In pedibus totidem. Rostrum ejus nimis longum et grossum. Cauda asperrima et longa ad nocendum animabus, aculeis acutissimis praeparata.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelus Domini Gaude Veni Tundalus