Pagina (110/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Jacet autem illud horribile monstrum super cratem, suppositis ardentibus prunis, et innumerabili multitudine demonum follibus sufflancium. Circumdat autem ipsum tanta multitudo demonum et animarum, quod nulli credibile esset quod mundus tot animas parere posset a principio. Ligatus est autem hostis ille antiquus per singulas membrorum juncturas catenis ferreis et ereis ignitis et valde grossis. Cum sic versatur in carbonibus, et undique comburitur, nimia exardescens ira, vertit se de uno latere in aliud latus, et omnes manus suas in illam multitudinem animarum extendit, easque repletas animabus constringit, sicut rusticus sitiens racemos comprimit, ut inde vinum41 elitiat in tantum ut nulla sit ibi anima, que tali contritione42 non privetur capite vel pedibus aut manibus. Et tunc suspirans sufflat et spargit animas, in diversas partes gehenne; et statim eructuat puteus ille, de quo prediximus, fetidam atque horribilem flammam. Et cum retrahit anhelitum suum, dira illa bestia retrahit ad se omnes animas, quas ante sparserat, et cum fumo et sulphure in os ejus cadentes devorat. Sed et quecumque manus ejus effugerint, ne stringantur, illas cum cauda sua percutit. Et misera bestia percutiens semper percutitur, et tormenta animabus inferens, in tormentis omnibus, super omnes cruciatur.
      Tunc ait Angelus ad animam: Hic est Lucifer principium43 creaturarum Dei, qui versabatur in deliciis paradisi, qui si solutus fuerit, coelum simul et terram, usque ad inferos cuncta conturbaret. Hii autem, qui cum eo sunt, partim sunt Angeli tenebrarum, partim filii Adae, et jam judicati sunt, et multos expectant, qui vel Christum negaverunt vel negancium opera fecerunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelus Hic Lucifer Angeli Adae Christum