XI.
De statu mediocriter malorum et bonorum.
Conversa anima sequebatur Angelum precedentem. Et cum non longe pergerent, foetor evanuit, distructisque tenebris, lux apparuit, fugatoque timore, securitas rediit. Et deposita tristicia, anima illa repleta est gaudio et leticia, ita ut se tam cito mutatam miraretur et diceret: O Domine, quomodo tam cito mutata sum? Cui Angelus: Benedicta sis, ne timueris. Hec est enim mutacio dextere Excelsi; per aliam autem viam redire debemus in regionem nostram. Tu ergo benedic Dominum, et sequere me. Euntes autem viderunt murum nimis altum, et infra murum, ex alia parte qua venerunt, erat plurima multitudo virorum ac mulierum, pluviam et ventum sustinentium45. Lumen tamen habebant, et foetorem non sentiebant. Tunc ait Angelus: Isti quidem mali fuerunt, sed non valde. Honeste vixerunt, sed bona temporalia pauperibus non sunt largiti. Et ideo per aliquos annos pacientur pluviam et ventum, famem et sitim; sed postea ducentur ad bonam requiem. Euntes paululum, venerunt ad portam quae ultro aperta est eis. Quam cum intrassent, viderunt campum pulchrum, odoriferum, floribus plenum, lucidum et satis amenum, in quo multe anime erant utriusque sexus exultantes. Et nox ibi numquam fuit, neque sol unquam occidit; et est ibi fons aquae vivae. Tunc ait: Hic habitant boni, sed non valde, qui de cruciatibus erepti, nondum merentur sanctorum consorcio conjungi. Fons iste vocatur vivens. Sed qui ex hac aqua gustaverit, vivet in aeternum, nec siciet ultra. Et procedentes paululum, viderunt laycos sibi notos, inter quos erant Concober et Donatus reges.
| |
Angelum O Domine Angelus Benedicta Excelsi Dominum Angelus Isti Hic Concober Donatus
|