Pagina (113/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      46 Quibus visis, ait anima ad Angelum: Domine, quid est hoc? Isti duo viri erant in vita nimis crudeles et inter se invicem multum inimici. Quo ergo merito huc venerunt? Respondit Angelus: De hac inimicicia ante mortem penituerunt. Concober autem diu languit, et votum vovit quod si vixisset monachus fieret; Donatus autem per multos annos in vinculis religatus, omnia quecumque habuit dedit pauperibus. Et ideo justicia ejus manet in seculum seculi; et tu etiam narrabis viventibus omnia haec.
      XII.
      De statu Tormarci regis.
      Cum autem modicum procederent, viderunt domum mirabiliter ornatam, cujus parietes et omnis structura ex aura et argento erat, et omnium lapidum preciosorum generibus. Sed fenestre ibi non erant nec ostium, et tamen omnes qui intrare volebant intrabant. Erat autem intus tam splendida, ac si non dico unus sol, sed quasi ibi multi splenderent soles; eratque nimis ampia et rotunda, et nullis columpnis fulta; et totum etiam ejus vestibulum auro et lapidibus pretiosis erat stratum. Circumspiciens autem Tundalus, vidit unum sedile aureum cum gemmis et serico, et omnibus ornamentis ornatum, et regem Tormarcum in ipso throno sedere vestitum mirabilibus vestimentis et pretiosissimis, supra omne pretium terrenum. Et cum staret admirans, venerunt plurimi in domum illam cum muneribus ad regem, et offerebant cum gaudio munera sua. Et dum staret Tundalus diutius ante Dominum suum regem Tormarcum, erat enim dominus suus in seculo, venerantque multi sacerdotes et levitae, sollemniter induti sicut ad missam cantandam, cum sericis casulis et aliis ornamentis valde pretiosis . Et ornabatur undique illa domus regia mirabili atque pretioso ornamento.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Quibus Angelum Domine Angelus Donatus Tormarci Tundalus Tormarcum Tundalus Dominum Tormarcum