Ponebant enim scyphos47, et calices aureos et argenteos, et pyxides eburneas super paxillas et tabulas, et sic domus illa ornabatur, ut si major gloria in regno Dei non esset, ista posse sufficere videretur. Omnes ergo illi qui ministrabant, ante regem venientes, et genua flectentes, dicebant: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Tunc Tundalus ait ad Angelum: Miror, domine, de tot ministris, inter quos nec unum de familia sua recognosco. Ad haec Angelus: Non fuerunt isti de sua familia, sed pauperes Christi et peregrini, quibus rex bona sua largiebatur, et ideo per manus eorum retribuetur ei merces aeterna. Tunc ait Tundalus: Domine, passusne est Dominus meus aliqua tormenta post mortem? Passus est, inquit, et adhuc cotidie patitur, et adhuc pacietur. Expecta ergo paululum, et videbis: Et cum paululum expectasset, obscurata est domus, et omnes habitatores ejus illico consternati sunt, et rex contristatus exivit cum fletu. Quem cum Tundalus sequeretur, vidit hanc multitudinem, quam ante intus viderat, expansis in coelum manibus, devotissime deprecantem Deum, et dicentem: Domine Deus omnipotens, sicut vis et sicut scis, miserere servi tui. Et respiciens vidit regem in igne usque ad umbilicum, et ab umbilico sursum cilicio vestitum vel indutum. Hanc poenam, inquit Angelus, cotidie patitur per tres horas, et per horas viginti unam requiescit. Et hoc ideo quia legitimi conjugii maculavit sacramentum, ideo patitur igne usque ad umbilicum; cilicium vero portat, quia jussit interfici comitem juxta sanctum Patricium48, et prevaricatus est jusjurandum.
| |
Labores Tundalus Angelum Miror Angelus Christi Tundalus Domine Dominus Tundalus Deum Domine Deus Angelus Patricium
|