Exceptis hiis duobus, cuncta ei crimina dimissa sunt, sed jam ascendamus49 .
XIII.
De visione gloriae Sanctorum.
Et cum paululum processissent, viderunt murum nimis altum et nimis preclarum. Erat enim argenteus lotus, splendidus et decorus valde, et cum nulla ibi porta appareret. Tundalus, tamen, nesciens quomodo, intravit. Et circumspiciens, vidit choros Sanctorum exultantium et dicentium: Gloria tibi, Deus Pater, gloria tibi, Deus Fili Dei, gloria tibi, Spiritus Sancte Deus. Erant autem viri et femine vestiti candidis vestimentis, et pretiosissimis sine macula et ruga, jocundi et hilares, semper gaudentes, et Sanctam Trinitatem laudantes. Candor autem vestimentorum sicut nix recens, erat percussa solis radio, voces vero consonantes, quasi musicum melos, reddebant sonos. Claritas autem, jocunditas, amoenitas et hilaritas, pulchritudo, honestas, sanitas, eternitas, unanimitas omnibus erat equalis, et caritas. Odor illius campi, ubi erant isti, superabat aromata et odoramenta.
Tunc Tundalo ait Angelus: Hec sunt gaudia conjugatorum, qui fidem conjugii servaverunt, et familias suas in timore Dei bene et juste rexerunt, et bona sua pauperibus et Ecclesiis Christi communicaverunt, qui in juditio audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi et ceteris. Tundalus autem multum rogavit, ut ibi remaneret, sed non optinuit. Post hec profecti sunt; videbatur autem eis nullus labor in ambulando. Et quocumque pertransitabat, anime, clinatis capitibus et letis vultibus, cum ingenti gaudio occurrebant, et eam proprio nomine salutabant, et Deum50, qui eam liberaverat, dicentes: Laus tibi, Domine rex eterne glorie, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, qui secundum misericordiam tuam, ab inferni cruciatibus animam istam eripere dignatus es, et Sanctorum tuorum consorcio sociare.
| |
Sanctorum Sanctorum Gloria Deus Pater Deus Fili Dei Spiritus Sancte Deus Sanctam Trinitatem Tundalo Angelus Hec Ecclesiis Christi Patris Deum Laus Domine Sanctorum
|